CAPUT XXIII.

Unde et illud quod imperitia laudabili deridendo commemorasti, Pone manum sub femore meo, Abraham servo suo dixit, postulans jurisjurandi fidem. Pone, inquit, manum sub femore meo, et jura per Deum coeli (Gen. XXIV, 2, 3). Servus quidem ille obediendo jurabat: sed Abraham jubendo prophetabat, Deum scilicet coeli in eam carnem esse venturum, quae fuisset ex illo femore propagata. Vos hoc aspernamini, detestamini, abominamini, casti et mundi homines: qui Filio Dei, quem nullus contactus carnis mutare potuisset, unum virginis uterum formidatis; et Dei vivi  naturam mutatam atque pollutam omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris implicatis: ac per hoc qui unum Patriarchae femur horretis, quae tandem femora, non dico Prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum invenitis, ubi non per deum vestrum illic tam turpiter compeditum jurare debeatis ? nisi forte non quidem caste tangere humani corporis membrum, sed pudet jurare per Deum tam turpiter vinctum. Tanta illic deformitate captivo nomine pancarpi , qui in ludicris muneribus edi solet, propter omnium generum quae inerant bestias, exagitatis arcam Noe (Id. VII), quae per omne genus animalium futuram ex omnibus gentibus figurabat Ecclesiam. Ubi te vel non advertentem vel ignorantem gratulor congruum posuisse vocabulum: πάγκαρπος enim omnis est fructus, quod in Ecclesia spiritualiter verum est: et non attendis, Noe cum suis inter illas feras, quo illaesus ingressus est, unde illaesus egressus est, quam felicior fuerit deo vestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et devoratus est. Itaque ille non pancarpus, sed plane compartus  factus est, qui omni feritate discerptus est. Luctam Jacob cum angelo irrides (Id. XXXII, 24, 25), ubi futura cum carne Christi lucta populi Israel prophetice figurata est. Sed quomodolibet intelligas, quanto melius deus vester cum homine luctaretur, quam victus atque captivus a daemonum  gente diriperetur. Falso Abraham, quod pudicitiam conjugis vendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana tacuit uxorem (Gen. XII et XX), Deo suo committens ejus pudicitiam conservandam; qui nisi faceret quod facere posset, non in Deum fidere, sed Deum tentare judicaretur. Nec tamen respicis deum vestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, corrumpenda, turpanda, non vendididit, sed gratis dedit. Ad quem, si posset, certe optaretis, ut tam illibata rediret ab inimicis suis dei vestri praeclara natura, quam illibata viro reddita est Sara.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal