CAPUT XV.

Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. Quanquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura? Anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia est , consensio vero ejus non est substantia. Jam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit; id est, in anima esse istam consensionem profecto vides, quam consensionem peccatum esse, ac per hoc malum esse non dubitas. Ex quo jam intelligis fieri posse ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. Peccatrix enim utique mala est: peccat autem, cum consentit malo. Una igitur eademque res, id est, anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali quod non est substantia, id est, consensionem istam, in tantum mala est. Non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. Deficit quippe cum consentit malo, minusque jam esse, ac propterea minus valere incipit, quam valebat dum nulli consentiens in virtute consisteret; tanto utique deterior, quanto ab eo quod summe est ad id quod minus est vergit, ut ipsa etiam minus sit. Quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo. Quod enim minus quoque fit, eo tendit ut non sit omnino: quo quamvis non perveniat ut penitus pereundo nihil sit, manifestum est tamen quemlibet defectum exordium esse pereundi. Aperi ergo jam cordis oculos, et intuere, si potes, bonum aliquod esse quamlibet substantiam; et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est esse substantiam. Nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum voluntarium, quo anima rationalis ad ea quae infra illam sunt condita conditore suo deserto declinat, affectum: hoc est enim quod peccatum vocatur. Caeter autem defectus qui non sunt voluntarii, vel poenales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque  ordinatrice justitia; vel mensuris rerum infimarum interveniunt, ut praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo vicibus suis atque suo genere peragatur. Sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus syllabis, quae per morarum certa intervalla tenduntur, et spatiis suis impletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad finem suum tota perducatur oratio; nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est, quantum producatur corripiaturve syllaba, vel qua specie litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant; cum ars ipsa quae sermonem facit, nec sonis perstrepat, nec pervolvatur  varieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium, certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. Quae non ideo mala est, quia in spiritualibus creaturis possumus intelligere mirarique meliora: sed habet proprium in suo genere decus, atque insinuat bene viventibus summam Dei sapientiam, in alto secretam, supra omnes temporum metas, fabricatricem ac moderatricem suam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal