CAPUT XIII.

At ego jam tria quaedam video: tu quoque, ut opinor, mecum vides. Anima enim consentiens malo, et ipsum malum cui consentitur duo sunt, tertia est autem ipsa consensio: non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. Horum igitur trium, ecce anima substantia est; malum etiam illud, cui anima consentiendo voluntarie peccat, ex vestra opinatione substantia est: quaero igitur quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. Si enim substantiam esse dixeris, non jam duas substantias, sed tres opinaberis. An propterea duas, quod animae consensio, qua consentit malo, ejusdem substantiae est cujus ipsa anima? Jam ergo quaero, malane an bona sit ista consensio. Si bona est, non utique peccat anima, cum consentit  malo. Non solum autem veritas clamat, sed tu quoque scribis, tunc eam voluntate peccare. Mala est igitur ista consensio, ac per hoc etiam animae substantia; si et animae substantia est, et utrumque una substantia. Videsne quo coactus es; ut animam et illud malum, non jam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibeas? Hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere quae consentit malo, sed ipsi malo cui consentit; ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona, altera mala: cum anima de parte boni esse dicitur; consensio vero ejus qua consentit malo, et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. Quis absurdius deliraverit? Non enim anima consentit, si non est ejus consensio: ipsa autem consentit; ejus est igitur. Porro si ejus est consensio, et mala est ista consensio; ejus est hoc malum. Nam si et hoc malum illius mali est cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum priusquam ei consentiret anima. Quale igitur bonum est anima, cujus adventu vel duplicatur illud malum, vel ut mitius dicamus, augetur?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal