- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XXII.
Illud vero quod inter culpanda ponis, Macta, et manduca (Act. X, 13); etiam in Actibus Apostolorum spiritualiter positum est. Verumtamen et corporaliter, non est cibus in vituperatione, sed luxus: praecipue vobis, etiam carnaliter accepta haec sententia placere debuit, ut mactaretis carnes, ac sic carceribus fractis de misera custodia deus vester aufugeret, et si quae ejus ibi reliquiae remansissent, manducando eas in officina aqualiculi purgaretis. Insultas, quod mihi doluerit sterilitas Sarae. Non plane hoc ego dolui, quia et ipsa prophetica fuit. Vestris autem sacrilegiis fabulosis congruit, non sterilitatem Sarae, sed fecunditatem dolere; quia omnis feminae fecunditas, dura est Dei calamitas: unde non mirum est, quia in vobis maxime impletur quod de talibus praedictum est, Prohibentes nuptias (I Tim. IV, 3). Neque enim tam concubitum, quam nuptias detestamini: quoniam in eis concubitus causa propagandi, non vitium, sed officium est: a quo immunis est continentia virorum feminarumque sanctarum; non quia sicut malum illud devitaverunt, sed quia melius elegerunt. Quanquam patrum et matrum, quales Abraham et Sara exstiterunt, ipsum officium conjugale non ex humana societate, sed ex divina dispensatione pensandum est. Nam quia Christum in carne venire oportebat, ei carni propagandae famulatum est conjugium Sarae, cui virginitas Mariae .