CAPUT IV.

Si volueris quaerere unde fecerit, et imaginari coeperis adjutorium materiae quam ipse non fecit, ut ibi non videatur omnipotens facere quod vellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adjuvaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. Sed dicta prophetica sobrio captu intelligentiae sublimi atque ineffabili majestati aptissime adjungente, Ipse dixit , et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5): ita videbis quomodo dicatur in catholica fide, quod Deus de nihilo fecerit omnia bona valde (Gen. I, 31). Si enim de aliquo fecit, utique aut de se ipso, aut non de se ipso: sed si de se ipso; non ergo fecit, sed genuit: cur igitur inferiora genuit? Nam eorum nisi inferiora essent, rex esse non posset. Si non de se ipso; non utique de aliquo quod ipse non fecit: alioquin de alieno fecit, et erat jam bonum quod ipse non fecerat, unde sibi regnum statueret. Quod si ita est, incipit non esse bonorum  operum creator; quia erat bonum quod ipse non creaverat: non enim de malo alieno lumina quibus regnaret efficeret. Relinquitur itaque, ut si de re aliqua fecit, de illa fecerit quam ipse jam fecerat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal