- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XXI.
Sed videlicet bonus amicus benigne a me objurgas, Manichaeos quod reliquerim, et me ad Judaeorum Libros contulerim. Ipsi sunt qui vestrum errorem fallaciamque suffocant: in eis quippe prophetatus est Christus, qualem Dei veritas reddidit, non qualem Manichaei vanitas finxit. Sed homo urbanissimus exagitas antiquam Scripturam, eo quod scriptum sit in propheta, Et fac filios de fornicatione, quoniam fornicabitur terra a Domino (Osee I, 2); cum audias in Evangelio, Meretrices et publicani praecedent vos in regnum coelerum (Matth. XXI, 31). Novi unde veniat indignatio tua: non enim tibi tam fornicaria displicet in fornicatione, quam quod in matrimonium commutata est, et conversa ad pudicitiam conjugalem; ubi Deum creditis vestrum in procreando filios arctioribus carnis vinculis colligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant operam ne concipiant, ut ab officio pariendi liberae, libidini serviant. Feminae quippe conceptus apud vos carcer est et vinculum Dei. Hinc tibi etiam illud displicet, Erunt duo in carne una; cum hoc in Christo atque Ecclesia sancta magnum mysterium commendet Apostolus (Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, 32). Hinc displicet, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28); ne Dei vestri multiplicentur ergastula. Me autem fateor in Ecclesia catholica didicisse, sicut animam, ita et corpus, quorum alterum praeditum, alterum subditum est; ita bonum animae ac bona corporis, non esse nisi a summo bono, a quo sunt omnia bona, sive magna, sive parva; sive coelestia, sive terrestria; sive spiritualia, sive corporalia; sive temporalia, sive sempiterna: nec ideo ista reprehendenda, quia illa praeferenda.