CAPUT VII.

In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia si creatura aliena esset a Deo, non ejus creator Deus ab Apostolo diceretur: alterum, quia si unius ejusdemque substantiae Creator et creatura esset, non reprehenderentur quia servierunt creaturae potius quam Creatori; quoniam cuicumque servissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. Quomodo enim nemo potest servire Filio qui non serviat et Patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest servire creaturae nisi serviens Creatori, si esset utriusque una substantia. Unde si jam discernis et sapis, plurimum attenderes esse inter Creatorem et creaturam: atque oportet intelligas prolem Creatoris non esse creaturam: nam si esset, non esset inferior, sed aequalis ejusdemque substantiae ; ac per hoc quisquis coleret eique serviret, simul etiam Creatori ejus et Patri cultum servitutemque praeberet. Cum vero reprehenduntur ab Apostolo, et detestabiles habentur qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, satis ostenditur illius et hujus diversas esse substantias. Sicut enim non potest videri, hoc est, intelligi Filius, nisi in ipso intelligatur et Pater; ipse enim dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9): sic non potest coli Filius, nisi in eo colatur et Pater. Et ideo si creatura Filius esset, non coleretur sine Creatore, neque damnarentur qui creaturam potius quam Creatorem coluerunt. Perspicis itaque jam, ut arbitror, non tibi congruere ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis majestatis, et omnium luminum regem Jesum Christum, nisi manichaeus esse destiteris, ut creaturam a Creatore discernas; ut Jesus Christus et unigenitus sit secundum id quod Verbum Dei est, Deus apud Deum (Id. I, 1) pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis Deo (Philipp. II, 6); et primogenitus omnis creaturae, secundum id quod in ipso condita sunt omnia, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Agnoscis enim, ut  opinor, verba Apostoli ad Colossenses (Coloss. I, 15, 16).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal