CAPUT VIII.

Quapropter cum abs te quaero, unde sit facta universa creatura, quamvis in suo genere bona, Creatore tamen inferior, atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis; non invenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. Et ideo potest vergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio quae potest peccare, non ut nihil sit, sed ut minus vigeat, minusque firma sit. Nam minus vigere et minus valere, si omnino perducas ad ultimum, remanet nihil. Diligit ergo sponte vanitatem, cum deserta soliditate veritatis opinabilia sequitur, id est, mutabilia. Cum autem inde meritas poenas luit, subjicitur non sponte vanitati, sicut subjecta est in homine peccante. Hinc enim ait Apostolus, Omnis creatura vanitati subjecta est, non sponte (Rom. VIII, 20): quia et in homine omnis est. Inest quippe homini et invisibile quid secundum animum, et visibile secundum corpus: omnis autem creatura partim est visibilis, partim invisibilis: nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. In spem sane subjectam esse dicit, propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. Tu vero si fateri nolueris a Patre per Filium in bonitate Spiritus sancti, quae Trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen imparem Creatori atque mutabilem; cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid Deus de se ipso genuerit quod non sit aequale gignenti, et possit subjici vanitati. Aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. Quae major impietas, quam ista credere ac dicere et malle perversa opinione Deum in deterius, quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? Si autem timueris dicere mutabilem Deum, quia revera magna est et apertissima impietas; dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias Creatori, et unius ejusdemque substantiae: rursus tibi tua epistola respondebit. Unde enim est anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse victoriam; eique legem conditionemque proponis, quia si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit cum eo vitam perpetuam, illudque possidebit regnum ad quod Dominus noster invitat; si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi, ac post consensum poenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. His certe verbis ex epistola tua recognitis, simul etiam recognoscis, mutabilem te animae constituisse naturam. Aliquando enim consentire spiritui vitiorum, ac rursus poenitudinem gerere, quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari? Et hoc te manifestissima veritas compulit dicere. Ipsa enim anima tua, si dissimulare velles , urgeret te attendere mutabilitatem suam, et toties ex quo natus es, per varias voluntates, doctrinas obliviones, consensionesque  mutata, testis sibi fieret, ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal