CAPUT V.

Ita fit ut primas origines condendarum rerum de nihilo Deum fecisse fateamur: nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae majestatis primogenitum Jesum Christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem vocatos, sicut Apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres  habere dignatus est quibus esset primogenitus (Rom. VIII, 29); sed potius secundum ipsam divinitatis excellentiam vis eum primogenitum intelligi, ut illa lumina in quibus regnat fratres ejus sint; non facti a Patre per ipsum, sed geniti a Patre post ipsum; ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria Patris eademque substantia. Quod si ita credis, primum contradicis Evangelio, ubi etiam unigenitus dictus est: Et vidimus, inquit, gloriam ejus tanquam unigeniti a Patre: quando  nullo modo verum diceretur, si sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, qua consubstantialis est Patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. Itaque cum et unigenitum et primogenitum eum divina testentur eloquia; unigenitum, quia sine fratribus; primogenitum, quia cum fratribus: non invenies quomodo utrumque de illo secundum eamdem naturam divinitatis intelligas. Fides vero catholica quae inter Creatorem creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus intelligendi difficultatem, unigenitum eum accipiens secundum id quod scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1): primogenitum autem universae creaturae, secundum id quod Apostolus ait, Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Coloss. I, 18); quos ei Pater ad fraternam societatem, non aequalitate substantiae, sed adoptione gratiae generavit. Lege itaque Scripturas, nusquam invenies de Christo dictum, quod adoptione sit Filius Dei. De nobis autem saepissime legitur: Accepistis spiritum adoptionis filiorum; adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 15, 23); Ut adoptionem filiorum recipiamus (Galat. IV, 4); Praedestinavit nos in adoptionem filiorum (Ephes. I, 5); Gens sancta, populus in adoptionem  (I Petr. II, 9); Vocavit vos per Evangelium nostrum in adoptionem gloriae Domini nostri Jesu Christi (II Thess. II, 12, 13); et si qua talia recordanti vel legenti occurrerint. Aliud est enim per Patris excellentiam esse unicum Filium Dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios Dei fieri credentes in eum. Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri.  Non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. Ex illo igitur quod unigenitus est, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est: ex illo autem quod primogenitus in Ecclesia fratribus factus est, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I. 12, 14). Nos quoque in quantum naturaliter filii irae fuimus (Ephes. II, 3), hoc est vindictae filii, vinculo mortalitatis obstricti, quamvis illo creante atque instituente, qui procul dubio a summis usque ad ima, omnia in mensura et numero et pondere disponit et format (Sap. XI, 21), tamen ex carne et sanguine et ex voluntate carnis nati sumus: in quantum autem accepimus potestatem filii Dei fieri, nec nos ex carne et sanguine, aut ex voluntate viri, aut ex voluntate carnis, sed ex Deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal