- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XXIV.
Laudas mores et studia quondam mea, et quaeris quis me repente mutaverit. Deinde circumloquendo commemoras antiquum hostem omnium fidelium atque sanctorum, et ipsius Domini Jesu Christi, quem vis utique diabolum intelligi. Quid ego tibi de mea mutatione respondeam, quam nisi eo modo in melius fieri crederem, non utique me, vestro errore detestato atque damnato, ad catholicam Ecclesiam fidemque conferrem? Quod utrum recte fecerim, id est, a malo in bonum mutatus sim, tu mihi ipse solvis quaestionem in eodem verbo quod posuisti mutationis meae. Anima enim mea, si (quemadmodum dicitis) Dei natura esset; sive in melius, sicut confido; sive in deterius, sicut arguis, mutari omnino non posset: nec a se ipsa, nec a cujusquam vel alterius impulsu. Unde cum errorem istum reliqui, et elegi eam fidem, ubi Dei natura prorsus incommutabilis pie creditur, ut sapienter intelligatur; non displicet mutatio mea, nisi quibus displicet incommutabilis Deus. Est autem diabolus sanctorum adversarius, non quod adversus eos ex alterius naturae contrario principio consurgat inimicus, sed quia eis invidet honorem coelestem, unde est ipse dejectus. Mutatus enim ipse, alios mutare molitur. Nam sicut a vobis Persicae illius fabulae prolixitate describitur, si non mutatus alios mutat, profecto major et victor est: si autem, sicut affirmatis, sanctae lucis; non inimicus Dei est, sed amicus, et illis melior quos decipit, qui eos lumini sancto inimicos, cui est ipse amicus, efficit ? Ideo quippe dicit Manichaeus, aeterno supplicio animas in illo horribili globo damnandas, quod errare se a priori lucida sua natura passae sunt, et inimicae luminis tunc exstiterunt; cum ipsam mentem gentis tenebrarum, tenendae apud se lucis amore flagrantem animalium corpora creare contendat. Ab his ergo vanissimis sacrilegisque figmentis te cura ut eripias, mutandus in melius illius adjutorio, qui nec in melius nec in deterius commutatur.