- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT X.
At enim ait Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates (Ephes. VI, 12), qui ad amorem proprii fastus et honoris voluntate impia declinando, animis piis reditum invideant. Sed hoc interest inter vestram opinionem et nostram fidem, quia vos eosdem principes ex sua propria quadam natura exortos, quam Deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna vicinitate contiguam, adversus Deum belligerasse arbitramini, eique intulisse ante commixtionem boni et mali. Magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam affligendam perturbandamque, in errore commutandam atque oblivione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore, correctore, emendatore, praeceptore indigeret. Quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere impietatis obstringat. Nobis autem per christianam fidem persuasum est, non esse contrarium Deo qui summe est, nisi quod omnino non est: quidquid autem aliquo modo est, ab illo qui summe est habere ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse; sed alia magis esse, alia minus: atque ita omnia bona quae a conditore Deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum intervallis ac sedibus, sicut omnia corporalia; partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur corpori; partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima vel attollitur ad quietem, vel doloribus subditur. Ac per hoc illi principes, contra quos habere nos colluctationem dicit Apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur ut noceant. Nullus enim invidus ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. Nocent autem infirmioribus fortiores: nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior: sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui in praesenti , quam si in statu pristino atque justitia permanerent. Interest autem unde sit quisque alio fortior; utrum corpore, ut equi hominibus; an animae natura, ut rationale irrationali; an affectione animi, ut virtuosus injusto ; an ordine potestatis, ut imperator milite aut provinciali. Potestas autem a summa Dei potestate omnino dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est, iniquis in eos qui vel jam tenent justitiam, vel ad eam tenendam pervenire nituntur: ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant (I Cor. XI, 19), vel sibi ad spem, vel aliis ad imitationem. Scientes, inquit Apostolus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V, 3, 4). Ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis adversus principes et potestates praevaricatorum angelorum, et adversus spiritualia nequitiae colluctatur; cum illi accipiunt tentandi potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit ut in re inferiore superent, in potentiore superentur: superant plerumque corpus infirmius, et mente firmiore superantur . Contra vim quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia; ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant, nec fallendo decipiant. Quoniam vere virtus et sapientia Dei est, per quam facta sunt omnia; propterea in his quae facta sunt, cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, vis imitatur virtutem, et fallacia sapientiam: cum vero ea quae declinaverant recurrunt, et redeunt, magnanimitas virtutem, doctrina sapientiam imitatur. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur impia superbia, justi pia liberalitate. Spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum charitas imitatur: utrique tamen ab imitatione Dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae sunt, recedere, sed illi vitiosa, illi laudabili. Nec mirum si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a proficientium imitatione superatur: illi enim elatione praecipitantur, isti humilitate consurgunt.
Si autem movet cur mente fortiores infirmiores sint corpore; non est mirum, ut peccatorum remissione liberati, mortalitate corporis exerceantur, cujus immortalitate coronabuntur. Non enim facile supplicium devitatur, nisi ille qui eo solvitur , meritis vicerit. Unde Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Animus igitur mortalem propter supplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non secundum mortalem carnem vixerit; et ipsam in melius commutat, et immortale corpus habere merebitur: sed hoc in fine, quo novissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem: non fabuloso illo globo vestro; sed ea mutatione de qua dicit, Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Cum enim expressisset dicens, Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; tunc contexendo subjunxit, ostendens qualem diceret immutationem, et ait: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient (I Cor. XV, 26, 51, 52, 53, 35)? Lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus, et ingenium tuum Deo adjuvante, nullo explanatore desiderato, nihil aliud quam id quod dico reperies: et tunc ad illud quod tractare institueramus animum revoca, et vide jam, si potes, non hoc me dicere, quod justi contra nihil pugnant, sed contra eas substantias quae defecerunt non stando in veritate.