- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT II.
Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum verborum quae per apostolum Paulum prolata sunt: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1-4). Quibus verbis etsi alios fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos breviter aperteque descripsit. Hoc ergo timore, cum in puerili ingenio saperem , me ab illa societate divulsi: amore quoque honoris arsisse me fateor, ut inde discederem; sed illius honoris de quo idem dicit apostolus, Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum (Rom. II, 10). Quis autem operari bonum conabitur, qui non in voluntate mutabili, sed in natura incommutabili malum esse putaverit? Unde et ipse Dominus, eis qui bona se loqui arbitrabantur cum essent mali: Aut facite, inquit, arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Matth. XII, 33). Malis vero jam mutatis in bonum Apostolus ait: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sed si non vis mihi de animo meo credere, existima ut libet; tantum de ipsa veritate cave quid sentias. Tentatio te non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Humanus enim error est, ut id factum esse in animo meo credas, quod fieri potuit, etiam si non est factum: cum vero sacrilegam, et non solum falsissimam, sed etiam fallacissimam fabulam Persicam, non de quolibet homine, sed de summo Deo, mendaciis contaminatissimis contextam atque confictam putas esse veritatem; non est hoc modo praetereundum, neque tanta mors animae contemnenda. Est enim quod tecum agi possit: quia non sicut de animo meo nihil amplius possum dicere, nisi ut credas mihi, quod si nolueris, non invenio quid faciam: ita etiam cum de ipsa luce animorum, quam rationales mentes quanto puriores, tanto tranquillius intuentur, falsum aliquid existimas, non tibi potest, si patienter audias, demonstrari quam sit remotissimum a veritate quod sentis. Sicut enim sensum oculi tui sentire non possum, nec tu mei, sed tantummodo nobis de hac re credere vel non credere possumus; illam vero speciem quae utriusque nostrum oculis visibilis subjacet, invicem nobis valemus ostendere: sic de affectionibus animorum nostrorum quas proprias habemus, credamus nobis, si placet; si autem non placet, non credamus: rationem autem veritatis, quae nec mea nec tua est, sed utrique nostrum ad contemplandum proposita, sine pervicaciae caligine, serenatis mentibus pariter attendamus.