- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XII.
Nunc vero meminisse debeo, epistolae me tuae, quamvis multo longiore, tamen epistola respondere. Ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. Sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris, et quam vera sit fidei catholicae assertio. Certe enim omnis inter nos discretio est, quod vos substantiam quamdam malum esse dicitis: nos vero non substantiam, sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus. Audi igitur idipsum . Ponis enim in epistola, et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria voluntate: atque ibi statim, credo cum videres, si ita est, subveniendum esse ab omnipotente Deo prorsus omni animae, nullamque omnino debere damnari, quoniam non voluntate peccaret, quo constituto everteretur sententia quam Manichaeus de suppliciis animarum etiam de lucis parte venientium terribiliter personat; vigilantissime subjecisti dicens, At si, cum se ipsam cognoverit, consentiat malo, et non se armet contra inimicum, voluntate sua peccavit. Bene quidem quod aliquando confiteris fieri posse ut sua voluntate anima peccet: sed cui tandem malo si consentiat, voluntate sua peccat? Ei certe quod substantiam dicis esse.