- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
16. Calumnia de peccato in Christo. Justum advocatum non habent illi, qui sunt a justis (etiamsi sola ista esset differentia) in contrarium longeque discreti. Quem justum advocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, «carnis necessitate mentitum:» sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum (Rom. VIII, 3). Quod fortasse isti non intelligentes et calumniandi cupiditate caecati, quam diversis modis peccati nomen in Scripturis sanctis poni soleat ignorantes, peccatum Christi affirmare nos jactant. Dicimus itaque Christum, et nullum habuisse peccatum, nec in anima, nec in carne; et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. Quod subobscure ab Apostolo dictum duobus modis solvitur: sive quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati voluisse intelligatur Apostolus appellare peccatum: sive quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est verum et unicum sacrificium pro peccatis, non solum his quae universa in Baptismate diluuntur, verum etiam his quae post ex hujus vitae infirmitate subrepunt; propter quae quotidie universa in oratione ad Deum clamat Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra; et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod Apostolus secundum legem loquens, non dubitavit appellare peccatum. Unde est etiam illud ejus multo evidentius, nec aliquo bivio cujusquam ambiguitatis incertum: Obsecramus pro Christo reconciliari Deo: eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. (II Cor. V, 20 et 21). Nam quod superius commemoravi, De peccato damnavit peccatum; quia non dictum est, De peccato suo, potest quispiam sic intelligere, ut dicat eum de peccato Judaeorum damnasse peccatum; quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est ut sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum: hoc vero , ubi dicitur Deus ipsum Christum, qui non noverat peccatum, fecisse peccatum, non mihi convenientius videtur intelligi, quam Christum factum sacrificium pro peccatis, et ob hoc appellatum esse peccatum.