- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
14. Calumnia de Prophetarum et Apostolorum justitia. Aiunt etiam, «quod omnes Apostoli vel Prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in comparatione pejorum minus malos eos fuisse dicamus; et hanc esse justitiam cui Deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta, justificatam Sodomam comparatione Judaeorum (Ezech. XVI, 46-57), sic etiam nos criminosorum comparatione dicamus sanctos aliquam exercuisse virtutem.» Absit ut ista dicamus: sed aut non valent intelligere, aut nolunt advertere, aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. Audiant ergo, vel ipsi, vel potius ii quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. Nostra fides, hoc est catholica fides, justos ab injustis, non operum, sed ipsa fidei lege discernit: quia justus ex fide vivit. Per quam discretionem fit, ut homo ducens vitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu, etiam conjugali, eleemosynarum largissimus, injuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata, vel etiam venditis omnibus suis erogatisque in pauperes, nihil suum propriumque possideat ; cum suis tamen istis velut laudabilibus moribus, si non in Deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac vita damnandus abscedat. Alius autem, habens quidem opera bona ex fide recta quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus , incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, conjugii carnalis debitum et reddit et repetit, nec sola propagationis causa, verum etiam voluptatis, quamvis cum sola uxore, concumbit, quod conjugatis secundum veniam concedit Apostolus (I Cor. VII, 6); injurias non tam patienter accipit , sed ulciscendi cupiditate fertur iratus; quamvis, ut possit dicere, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), rogatus ignoscat: possidet rem familiarem, faciens inde quidem eleemosynas, non tamen quam ille tam largas : non aufert aliena; sed quamvis ecclesiastico judicio, non forensi, tamen repetit sua: nempe iste qui moribus illo videtur inferior, propter rectam fidem quae illi est in Deum, ex qua vivit, et secundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus Deum laudat, sibi tribuens ignominiam, illi gloriam, atque ab ipso sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte factorum, de hac vita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. Quare, nisi propter fidem? Quae licet sine operibus neminem salvat (ipsa enim est non reproba fides, quae per dilectionem operatur); tamen per ipsam etiam peccata solvuntur, quia justus ex fide vivit: sine ipsa vero etiam quae videntur bona opera, in peccata vertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Et fit propter hanc maximam differentiam, ut cum, dubitante nullo, perseverans virginalis integritas conjugali castitate sit potior; tamen mulier etiam bis nupta catholica professae virgini haereticae praeferatur: nec ita praeferatur, ut ista melior sit in Dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. Nam et ille quem velut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alter rum, sed ambo illic erunt: si autem fides ei desit, sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit.
15. Cum itaque justi omnes et antiquiores et Apostoli ex fide vixerint recta, quae est in Christo Jesu Domino nostro; moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae virtutis in hac vita esse potuerint, quam quae post hanc vitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet , pietate ipsius fidei continuo deleretur: unde fieri potest ut in comparatione iniquorum, quos damnaturus est Deus, justos eos fuisse dicendum sit; cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet Apostolus, Quae pars fideli cum in fideli (II Cor. VI, 15)? Sed videlicet Pelagiani novi haeretici, religiosi amatores et laudatores videntur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere imperfectae illos fuisse virtutis, cum hoc confiteatur Vas electionis, qui considerans ubi adhuc esset, et quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), Non quia jam acceperim, ait, aut jam perfectus sim: fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Et paulo post tamen, qui se negaverat esse perfectum, Quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus (Philipp. III, 12, 13, 15): ut ostenderet secundum istius vitae modum esse quamdam perfectionem, eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque noverit nondum esse perfectum. Quid enim perfectius, quidve excellentius in veteri populo sacerdotibus sanctis? Et tamen eis praecepit Deus sacrificium primitus pro suis offerre peccatis (Levit. IX, 7, et XVI, 6). Et quid sanctius in novo populo Apostolis? Et tamen praecepit eis Dominus in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra. Omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius vitae infirmitate gementium spes una est, quod advocatum habemus ad Patrem Jesum Christum justum, et ipse est exoratio peccatorum nostrorum (I Joan. II, 1, 2).