CAPUT XXVII.
34. Ut intelligendum dictum Domini, Ne detur sanctum canibus. Si autem Dominus, ubi ait, Nolite dare sanctum canibus, hoc quod isti, cavendum putant, vellet intelligi, non ipse suo traditori dedisset quod in suam ille perniciem, sine culpa dantis, cum dignis indignus accepit. Unde cum hoc diceret Dominus, credendum est significare voluisse quod lucem intelligentiae spiritualis immunda corda non portant. Et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, vel reprehensionis morsibus lacerant, vel contemnendo conculcant. Si enim beatus Apostolus, quamvis in Christo jam renatis, tamen adhuc parvulis, lac dicit se dedisse, non escam: Necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2); si denique ipse Dominus electis Apostolis dixit, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12): quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, immundae mentes impiorum?