CAPUT III.
3. Refellitur Pollentius. Quibus tuis sensibus consideratis, abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem quae viro alligata esse destiterit, adulter habendus sit? Quod tibi existimo non videri. Ideo enim mulier vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; quoniam alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Hoc autem vinculum si ei cum viro vivente non esset, sine ullo adulterii crimine alteri nuberet. Proinde si alligata est quamdiu vir ejus vivit, nullo modo nisi viro mortuo soluta dicenda est ab hoc vinculo. Porro si morte cujuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc vinculum solvitur, et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. Neque enim dici poterit haec alligata viro, quando ab illa fuerit vir solutus. Ac per hoc posteaquam fornicando alligata viro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit.