CAPUT XIX.

20. Conjuges divortio separatos a conjugibus hortatur ad continentiam. Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si haberent conjuges diuturno languore marcescentes, vel loco sibi inaccessibili absentes, vel animositate illicita continentes; hoc faciant, si habuerint conjuges adulterina inquinatione sordentes, et propter hoc a suo consortio divortiantes : non alia quaerant conjugia, quia non erunt conjugia, sed adulteria. Cum enim par forma sit in hoc vinculo viri et uxoris, sicut uxor vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 3); ita et vir vivente uxore vocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. Etsi enim gravius qui praeter causam fornicationis, omnis tamen qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur. Non eos terreat sarcina continentiae: levis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae impetrat a jubente quod jusserit. Non eos frangat, quod videtur eorum continentia necessitatis esse, non voluntatis: quia et illi qui eam voluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis; quoniam jam sine damnatione ab illa deviare non possunt: et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de se ipsis, sed de illo a quo est bonum omne confidunt. Illi ad eam conscenderunt causa majoris gloriae, ut aliquid amplius invenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis novissimae, ne perirent: utrique permaneant, utrique in quod pervenerunt ambulent usque in finem, ferveant studiis, supplicent votis quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod voluntas arripuit cadere timeant; et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere deligant . Fieri enim potest ut Deo terrente et hortante, convertente et implente, humanus in melius mutetur affectus; atque ita voveant sine conjugiis et sine ullo concubitu atque immunda libidinis attrectatione perseverantissime vivere, ut etiamsi separata conjugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex voto quod patet ex licito, et quod erat necessitate coeptum, fiat charitate perfectum. Talibus profecto id retribuetur, quod illis qui vel pari consensu cum conjugibus hoc voverunt, vel nullis conjugiis alligati propter majus bonum continentiam delegerunt. Si autem ita se continent, ut si moriantur quarum vita conjugari impediuntur, alias ducere cogitent; profecto etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscedant, non eis imputatur nisi ad pudicitiam conjugalem, propter quam non faciunt quod facerent si liceret. Hac quippe intentione continenter vivere, parum est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia, sed sufficit ad cavenda adulteria.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal