CAPUT VII.
6. Mariti saevientes in uxores adulteras, cum sint et ipsi adulteri. Sed hoc videlicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei vel potius inimici verae fidei, credo metuentes peccandi impunitatem dari mulieribus suis, illud quod de adulterae indulgentia Dominus fecit, auferrent de codicibus suis : quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit, Jam deinceps noli peccare; aut ideo non debuerit mulier a medico Deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. Neque enim quibus illud factum Domini displicet, ipsi pudici sunt, et eos severos castitas facit: sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus Dominus ait, Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem jaciat. Nisi quod illi conscientia territi recesserunt, et tentare Christum atque adulteram persequi destiterunt (Joan. VIII, 7-11); isti autem et aegroti medicum reprehendunt, et in adulteras adulteri saeviunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt, Qui sine peccato est; quis enim sine peccato? sed, Qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat; tum vero forsitan cogitarent, qui indignabantur quod adulteram non occiderent, quanta illis Dei misericordia parceretur, ut adulteri viverent.