CAPUT IX.
8. Nolens reconciliari adulterae uxori non potest alteri nubere. Quibus consideratis atque tractatis, si communis conditio, commune malum, commune periculum, commune vulnus, communis salus, fideliter et humiliter cogitetur; non erit turpis, neque difficilis, etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Verum ecce non fiat, nemo compellit, quia forte lex aliqua hujus saeculi vetat secundum terrenae civitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. Suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet; in alia non eatur adulteria. Et quid ad nos, si nec saltem divina miseratione mundata marito reconcilietur adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris, non alia fiant quasi connubia, quae convincuntur esse adulteria? Mulier enim alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. VII, 39). Ergo consequenter et vir alligatus est, quamdiu mulier ejus vivit. Haec alligatio facit ut aliis conjungi sine adulterina copulatione non possint. Unde necesse est ex duobus conjugibus quatuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit, et ille alteram duxerit . Quamvis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit; quod genus adulterii commemoravit Matthaeus: tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, maechatur (Marc. X, 11 et 12); et sicuti est apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro duxerit, moechatur (Luc. XVI, 18). De quibus testimoniis jam satis in libro superiore disserui.