CAPUT X.
9. Incontinentium querelas adversus legem Christi vetantis alteri nubere dimissa adultera, frustra objectari. Si incontinentium querelae admittantur, permittenda adulteria in multis casibus. Justior videbitur querela mulieris praeter fornicationem dimissae et nubere alteri cupientis. Sed respondes mihi: «Continenter vivere paucorum est; et ideo qui fornicantes conjuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se vident periclitari, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient.» O frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querelas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. Et tamen non propter illos Evangelium Christi pervertere, vel mutare debemus. Te quippe sola eorum querela permovet, qui conjuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur: quoniam continere paucorum est, atque ad id debent laude adhortari, non lege compelli. Itaque si dimissa adultera non ducitur altera, justam querelam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. Sed attende quam plura sunt, ubi si querelas incontinentium velimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda permittere . Quid si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur conjux, quo concubitus impeditur ? quid, si captivitas, vel vis aliqua separet, ita ut sciat vivere maritus uxorem, cujus sibi copia denegatur? censesne admittenda incontinentium murmura, et permittenda adulteria? Quid in hoc ipso unde interrogatus est Dominus, responditque fieri non debere, sed ad duritiam cordis illorum Moysen permisisse dari libellum repudii, et quacumque causa dimittere conjugem? nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, injuriosas, imperiosas, fastidiosas, et ad reddendum debitum conjugale difficillimas, repudio interposito abjicere volunt, et alteras ducere? Jam ergo, quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est?
10. Jam porro si maritum relinquat uxor, vel maritus uxorem, non causa fornicationis, sed potius continentiae, sitque incontinens cui repudium propter hoc datur; quaero utrum non erit adulter vel adultera, si alteri copuletur? Si, Non erit, dicitur; Domino contradicitur, cujus haec verba sunt: Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat (Matth. V, 31 et 32). Ecce dimissa est, non dimisit; et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. Ambo rei, ambo damnandi sunt; et quae nupsit vivo marito, et qui duxit eam cujus vivit maritus. Numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam vir nulla ejus praecedente fornicatione dimisit, et quia paucorum est continere, dimittendo compulit nubere? Cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior conjugale vinculum rupit? Nam qua ratione dicturus es eum rupisse vinculum conjugale, qui licet sit moechus, non dimisit uxorem; et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? Ego autem dico in utroque manere hoc vinculum, quo mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit, sive continens, sive moechus: et ideo moechari eam quae dimissa nupserit, et moechari eum qui dimissam duxerit, sive a moecho, sive a continente dimissa sit; quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Sed nunc de querelis incontinentium disputamus. Quid enim videtur justius hujus mulieris querela, quae dicit: Dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui, ne fornicarer nupsi; et dicor moechata, quia nupsi? Numquid propter hujus quasi justam querelam, legem censebimus mutandam esse divinam, ut istam non judicemus adulteram? Absit. Sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. Verum dicis: nam peccatum mariti ejus Dominus expressit, ubi ait, Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari. Sed numquid ista ideo nubendo postea non peccavit, quia prius dimittendo ille peccavit? Quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur?