CAPUT XIV.
14. Objectio alia, hac sententia excludi benignitatem, ut mariti velint puniri adulteras, quibus mortuis ducere alias possint. Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione compelli; cum volunt eas mori, si eis viventibus non licet eis alteras ducere. Quam crudelitatem volens exaggerare dixisti: Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Ita istud dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis, quia licet eis alteras ducere; ut si non licet, non parcant ut liceat. Quinimo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. Et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt vivere continenter. Tanto quippe debent esse misericordiores, quanto volunt esse sanctiores: ut et ad castitatem in se ipsis servandam divinitus adjuventur, dum castitatem ab uxoribus violatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. Et maxime vox illa dominica est eis in memoriam revocanda: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem jaciat (Joan. VIII, 7). Non, Qui sine ipso peccato est, quoniam loquimur de pudicis viris ; sed, Qui sine peccato est: quod si esse se dixerint, se ipsos seducunt, et veritas in eis non est (I Joan. I, 8). Porro si non se seducunt, et est in eis veritas, non erit in eis cruenta severitas. Scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt ut dimittatur eis; nec ab eis benignitas et pietas excluditur . Magis enim haec excluduntur, si peccatis conjugum ab eis impetret veniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est, ut propterea parcant quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea quia volunt et sibi Dominum parcere.
15. Quanto itaque melius, et honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus, Dimitte injustitiam proximo tuo, et tunc precanti tibi peccata solventur. Homo homini conservat iram, et a Domino quaerit medelam? Super hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? Cum ipse caro sit, conservat iracundiam? quis propitiabitur peccatis illius (Eccli. XXVIII, 2-5); et de Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37); ut possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); et de Apostolo, Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17): et si qua sunt hujusmodi in Scripturis sanctis, quibus, ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur?