CAPUT II.

2. Pollentii sententia, nubere alteri vetitum esse conjugi, si a non fornicante, non autem si a fornicante discesserit. Mortuum in loco Pauli intelligendum etiam fornicantem sentit. Horum primum illud est, cui quidem arbitror me respondere debere, quod in his Apostoli verbis, ubi ait, Caeteris autem ego dico, non Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, non putas ita dictum esse, si discesserit, ut a viro fornicante discessisse intelligatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo jussam manere innuptam, ut posset ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne virum ad fornicandum, id est, ad aliam se vivente ducendam, ipsa non reconciliata compelleret. Caeterum si a viro fornicante discesserit, putas ei non praecipi ut innupta permaneat: sed hoc eam facere, si continens esse voluerit; non ut praecepti violatrix inveniatur esse, si nupserit. Quae tibi videtur forma et a viro esse servanda, ut uxorem non dimittat, excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine conjugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit; ne uxoris castae reconciliationem refugiens, ipse illam cogat moechari, si sese non continens vivente illo nupserit alteri: si autem fuerit ab uxore fornicante disjunctus, jam eum nullo praecepto ut se contineat detineri, nec omnino moechari, si viva illa alteram duxerit: quoniam id quod ait idem apostolus, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est; cui vult nubat (I Cor. VII, 10, 11, 39); sic intelligendum existimas, ut si vir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur, et uxor pro mortua; et ideo liceat cuilibet illorum, tanquam  post mortem, ita post fornicationem conjugis alteri copulari.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal