CAPUT XX.
21. Viri mulieribus praeire in pudicitia debent. Continentiam clericorum qui electi sunt inviti proponit viris nolentibus in divortio se continere. Haec autem me de utroque sexu memineris dicere, sed maxime propter viros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares esse dignentur: in qua etiam praeire debuerunt, ut eos illae tanquam sua capita sequerentur. Quando autem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine falsae impunitatis pereundi aperitur occasio. Neque enim carnem non habent feminae, quibus viri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia viri sunt, liceat. Sed absit ut melioris sexus tanquam honori debeatur, quod pudori detrahitur; cum honor justus virtuti, non vitio debeatur. Quinimo cum a feminis utique habentibus carnem, tantam flagitant castitatem, ut quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, velint eas ab adulterino concubitu incontaminatas fervorem transigere juventutis (et plurimae pudicissime transigunt, et maxime Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati, juvenes adolescentulas deserunt, et vix aliquando senes ad aniculas revertuntur); eo ipso evidentius convincuntur non esse impossibile quod se non posse causantur. Si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum.
22. Unde istos qui virilem excellentiam non putant nisi peccandi licentiam, quando terremus ne adulterinis conjugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducunt. Dicimus ergo eis: Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini? nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus nunquam antea cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus: Et vobis timor multo amplius moderetur . Si enim hoc multi Dei ministri repente atque inopinate impositum susceperunt, sperantes se illustrius in Christi haereditate fulgere; quanto magis vos adulteria cavendo, vivere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere? Haec atque hujusmodi eis ut possumus dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus vel propter adulterium dimissis conjugibus suis, alias volunt ducere, et cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. Sed jam liber etiam iste claudendus est, et rogandus Deus ut aut eos tentari non sinat separationibus conjugum; aut ita sinat, ut timor periclitantis salutis fiat illis amplioris sive probatioris occasio castitatis.