CAPUT IV.

Fornicationem pro morte conjugale vinculum solvente deputare, quam absurdum. Et vide quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter, quia duxit adulteram. Imo vero, quod est monstruosius, nec ipsa mulier erit adultera: quoniam non erit posteriori viro uxor aliena, sed sua. Soluto enim per adulterium priore conjugali vinculo, cuicumque jam nupserit conjugem non habenti, non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. Quomodo ergo erit verum, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit? Ecce vir ejus vivit, quia nec de corpore excessit, nec fornicatus est, quod pro morte vis deputari; et tamen ei mulier alligata jam non est. Nonne attendis quam sit hoc contra Apostolum dicentem, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit? An forte dicturus es: Vivit quidem, sed vir ejus jam non est; quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium conjugale vinculum solvit? Quomodo igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; quandoquidem vir ejus ille jam non est, conjugali vinculo per mulieris adulterium jam soluto? Quo enim vivente viro, nisi suo, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro? At si vir ejus esse ille jam destitit; non utique vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; sed nullum habens virum nubendo erit cum suo viro. Hoc qui sentit, nonne cernis quam contra Apostolum sentiat? Quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. Muta ergo antecedentia, si vis cavere sequentia; et noli dicere, mortuum virum vel mortuam uxorem hoc loco debere intelligi etiam fornicantem.

4. Quamobrem secundum doctrinam sanam Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; id est, nondum e corpore abscessit. Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; hoc est, in corpore constituto. Si autem mortuus fuerit, hoc est, de corpore exierit, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege , ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2 et 3). Haec verba Apostoli toties repetita, toties inculcata, vera sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius viri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiverit. Esse autem desinet uxor prioris, si moriatur vir ejus; non si fornicetur. Licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis; sed manet vinculum prioris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob causam fornicationis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal