CAPUT XVIII.
19. Continentia servanda aut conjugalis aut excellentior. Quibus omnibus consideratis atque tractatis, restat ut ab eis qui haec fideliter audiunt, dicatur nobis quod Domino dictum est: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit? Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10-12). Ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. Possunt autem capere hi quibus hoc praestat Dei misericordia occulta, sed justa . Sed in his omnibus qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum, alii sunt qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii qui experti et aversi sunt, partim quidem illicite, partim vero licite experti. Porro in his qui licite experti sunt, quidam sunt qui non nisi licite, quidam et illicite et licite. Sunt quippe in eis qui conjugia sua tantum sciunt; sunt autem qui et alias feminas ac stupra quaelibet. Sed qui post concubitum conjugum se ipsos castrant propter regnum coelorum, aut morte amittunt conjuges, aut ex consensu cum eis continentiam profitentur; aut ex necessitate divortiorum, ne vivis conjugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum coelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter ibi esse non possint: nam qui non ista necessitate se continent, sed boni appetitione melioris, possent ibi esse etiam servata pudicitia conjugali, quamvis in praemiis minoribus, tamen intus. Qui vero propterea se continent, quia prioribus conjugibus vivis timent aliis conjugari, majorem curam debent gerere pro salute, quam gesserunt illi a quibus continentia pro munere delecta est ampliore. Tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt. Si autem non continent, adulteri erunt; quia viventibus conjugibus pristinis, non conjugibus alteris, sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno coelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salvi non erunt?