CAPUT VIII.

7. Viri adulteri gravius puniendi quam adulterae uxores. Lex Antonini, viros impudicos  aeque ac mulieres damnari volentis. Virorum impudicitia pejor. Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil volunt detrahere severitati; sed irascuntur insuper veritati, et loquuntur atque respondent: Sed nos viri sumus; an vero sexus nostri dignitas hanc sustinebit injuriam, ut cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? Quasi non propterea magis debeant illicitas concupiscentias viriliter frenare, quia viri sunt? quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad virtutis hujus exemplum se praebere, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant lascivienti carni servire, quia viri sunt? Et tamen indignantur, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas; cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas. Christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt, Caput mulieris vir (Ephes. V, 23): ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere; et ideo cavendum viro illac ire vivendo, qua timet ne uxor sequatur imitando. Sed isti quibus displicet ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere; legant quid imperator Antoninus , non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambo pariter impudicos conflictus ipse convicerit. Nam supra dicti imperatoris haec verba sunt, quae apud Gregorianum leguntur : Sane, inquit, meae litterae nulla parte causae praejudicabunt. Neque enim si penes te culpa fuit ut matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim mihi videtur esse ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet: quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere. Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis; quanto castiores quaerit coelestis patria et societas Angelorum? Quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius major et pejor virorum impudicitia, quia inest illis superba et licentiosa jactantia? Non igitur exhorreant viri quod adulterae Christus ignovit: sed potius cognoscant etiam periculum suum, et simili morbo laborantes ad eumdem Salvatorem supplici pietate confugiant;  et quod in illa factum legunt, etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare jam desinant, laudent in se Dei patientiam, agant poenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua impunitate sententiam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal