CAPUT XVI.

16. Objectatur incontinentem, si adulterae uxori suae mortem accusando procurarit, veniam accepturum per Baptismum aut reconciliationem, quae sibi alioquin perpetuo adultero denegarentur. Graviora contra Pollentii opinionem excogitari posse, quam quae ab illo objectantur incommoda. Hic video quid dici ab incontinentibus possit: quod videlicet qui dimittit et vivere permittit adulteram, si alteram duxerit, quamdiu prior illa vivit, perpetuus adulter est, nec agit poenitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec si catechumenus est, ad Baptismum admittitur, quoniam ab eo quod impedit non mutatur; nec reconciliari poenitens potest in eadem nequitia perseverans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum quoniam transactum est, et in eo non permanet, et si a catechumeno factum est, Baptismate abluitur; et si a baptizato, poenitentia et reconciliatione sanatur. Sed numquid propterea dicturi sumus adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si conjuge adultera vivente altera ducitur? Sed hoc adulterii genere excepto, nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat viventis uxorem a viro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione dimissam. Quid ergo, cum viderit se nec ad Baptismum admitti, si catechumenus, nec utiliter agere poenitentiam, si baptizatus hoc fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum voluerit et potuerit occidere cujus duxit uxorem, ut hoc scelus vel Baptismate diluatur, vel poenitendo solvatur, atque ita etiam illud adulterium non permaneat, evacuata muliere a lege viri post mortem viri, sed de transacto quod factum est, per poenitentiam satis fiat, vel regeneratione deleatur; numquid propterea est accusanda lex Christi, tanquam compulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis repudiatam ducere, dicit esse adulterium?

17. Hic enim, si parum quid loquamur attendimus, multo graviora dici possunt quam ipse dixisti. Nam tu dum non vis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc invenisti: Quoniam si haec adulteria dixerimus, cogentur mariti occidere adulteras, quarum vita impediuntur alteras ducere. Atque ut hoc exaggerares, dixisti: Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Si ergo quispiam nolens credere esse adulterium quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inveniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare, et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, vel insidiis quibus potuerint, vel calumniis appetere, vel aliquibus  veris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis esse possint conjugia, quae vivis fuerant adulteria; nonne id exaggerando tibi dicturus est, Non mihi videtur, amantissime frater, hic divinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et impietas excitatur? Quandoquidem multo est levius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. Placetne tibi, ut propter vanissimam invidiam, dominicae defensionem sententiae deseramus, vel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium vindicari , etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a viro alteri conjugetur, ne maritum ejus a quo dimissa est compellatur occidere, dum adulterium in connubium cupit viri prioris morte convertere? Scio hoc tibi non placere, ut propter hanc vanissimam invidiam, lex Christi, cum vera inveniatur et sana, dura et inhumana dicatur. Sic itaque non tibi debet videri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera vivente altera ducitur, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa exstincta alteram ducere, si hoc ea vivente non licet facere. Quid si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, sive diuturno languore laborantes et pati concubitum non valentes, sive pauperes, sive steriles, sive deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum; quia eas quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo devincti adulterio, nec baptizari possint, nec poenitendo sanari? Numquid propterea ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus, non esse adulteria, repudiatis praeter causam fornicationis uxoribus, sibi alteras copulare?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal