CAPUT VI.
5. Reconciliatio post adulterium cum conjuge resipiscente quam conveniens christiano. Quod autem tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjugi conjux; si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos vel Baptismate ablutos, vel poenitentia credimus esse sanatos? Haec crimina in vetere Dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae Novi Testamenti sanguine sine dubitatione mundantur : et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam viro recipere uxorem; quamvis David Saülis filiam, quam pater ejusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tanquam Novi Testamenti praefigurator sine cunctatione receperit (II Reg. III, 14): nunc autem posteaquam Christus ait adulterae, Nec ego te damnabo; vade, deinceps noli peccare; quis non intelligat debere ignoscere maritum, quod videt ignovisse Dominum amborum, nec jam se debere adulteram dicere, cujus poenitentis crimen divina credit miseratione deletum?