CAPUT XIII.
13. Nolentes reconciliari conjugibus adulteris, continentiam custodiant. Non est igitur ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent conjugibus adulteris poenitendo sanatis, nisi ad custodiendam continentiam. Quoniam mulier alligata quamdiu sive moechus sive castus vir ejus vivit, moechatur si alteri nupserit; et vir alligatus quamdiu sive moecha sive casta uxor ejus vivit, moechatur si alteram duxerit. Haec namque alligatio quando quidem non solvitur, etiamsi per repudium conjux a casto conjuge separetur; multo minus solvitur, si non separata moechetur. Ac per hoc non eam solvit, nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere nec post poenitentiam, custodiat continentiam: etsi non ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali. Ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere: postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier volens vivere continenter, quamvis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim christianum neminem reluctari, adulterum esse qui vel diu languente, vel diu absente vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commixtus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera, adulter est cum altera: quoniam non ille, aut ille; sed, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur (Luc. XVI, 18). Quapropter si a conjugali vinculo immunis minus appetitur vita sanctorum, exhorreatur poena moechorum; et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. Si enim ubi est timor, operetur labor; ubi erat labor, erit et amor. Non enim confidendum est de nostris viribus; sed oratio adjungenda conatibus, ut impleat bonis, qui deterret a malis.