CAPUT XVII.
18. Incommodum aliud contra Pollentii sententiam. Jam vero ex hoc quod sapis non esse adulterium, si vir uxorem causa fornicationis abjecerit, et alteram duxerit; nonne arbitraris cavendum, ne discant viri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, moechari cogere, ut ab eis vinculo conjugali per fornicationem, sicut putas, soluto, liceat eis alteras ducere; et ex eo quod illas moechari coegerunt, aut Baptismate ablui, aut poenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur quamdiu cum adulteris vivent, si prioribus praeter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? Nisi forte quis dicat, neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est: et tamen Dominus, Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam, praeter causam fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 33). Utique propterea, quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo priore alteri copulari, et hoc est moechari. Quod si hoc ista non fecerit, tamen ille quantum in ipso est facere compulit; et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit Sed quis nesciat quam sint rarissimae, quae ita pudice vivant cum viris, ut etiamsi ab eis dimittantur, alios non requirant? Incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant maritis, tamen si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere. Cum ergo crediderint homines Domino dicenti, Omnis qui dimiserit uxorem suam, praeter causam fornicationis, facit eam moechari; si crediderint et tibi dicenti, muliere fornicante licere viro ejus alteram ducere; quisquis voluerit propter alias quaslibet molestias carere uxore cui junctus est, prius eam moechari faciat, sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha nubendo: ac sic a priore peccato quo eam moechari fecit, sive per Baptismum, sive per poenitentiam liberatus, sine suo adulterio sibi habere videatur, quam post prioris adulterium, tanquam hinc soluto matrimonii vinculo, alteram duxerit. Quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam moecham faciet, et ipse quamvis post adulterium conjugis aliam ducendo moechus erit; nihilque illi proderit quod tibi credidit, et non ei potius qui nullo excepto ait, Omnis qui reliquerit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur (Luc. XVI, 18).