CAPUT XV.

Mariti ad parcendum adulteris uxoribus, non licentia libidinis, sed cura pietatis adducantur. Quanto, inquam, melius ista dicimus, quam ut dicamus, Tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur vos aliae quas duxeritis: merito enim velletis istas de viventium numero auferre, si earum vita impedimento esset, quominus alias duceretis; nunc vero, etiam istis viventibus cum liceat alia vobis matrimonia providere, quid eas tantopere vultis occidere? Haec si dicimus, nonne attendis quam nostra suasio longe sit a charactere christiano : quia et falsum dicimus, eis licere quod non licet, hoc est, istis viventibus ut aliis copulentur; et si propterea illis pepercerint, non parcent propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. Postremo quaero abs te, utrum marito christiano liceat vel secundum veterem Dei legem, vel Romanis legibus adulteram occidere ? Si licet, melius est ut ab utroque se temperet, id est, et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa vivente conjugio. Quod si alterutrum eligere perseverat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa viva ille moechetur. Si autem quod verius dicitur, non licet homini christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere; quis est tam demens qui ei dicat, Fac quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? Cum enim utrumque secundum  legem Christi illicitum sit, sive adulteram occidere, sive illa vivente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est quod non licet, jam faciat adulterium, et non faciat homicidium; ut vivente uxore alteram ducat, et non humanum sanguinem fundat. Quod si est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque vitare.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal