CAPUT XII.
Nuptias hoc tempore filiorum causa iis tantum eligendas esse, qui se continere non possunt. Illi quippe infirmitati, hoc est, incontinentiae voluit Apostolus subveniri honestate nuptiarum. Non enim ait, Si filios non habet, nubat; sed, Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9). Filiorum quidem propagine compensatur quod incontinentiae nubendo ceditur. Nam utique incontinentia vitium est, conjugium autem non est vitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud veniale sit malum. Cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a Patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non illicite, miscebantur. Erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est: quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit; et tempus continendi ab amplexu (Eccle. III, 5), quod nunc est. De quo tempore Apostolus loquens ait: De caetero, fratres, tempus breve est; reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29). Unde nunc rectissime dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12): qui autem se non continet, nubat. Tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio : nunc autem vinculum nuptiale incontinentiae subvenit vitio; ut ab eis qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem conjugiorum, fiat propagatio filiorum. Cur ergo non dixit Apostolus, Si filios non habet, nubat? Quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu, non est necesse filios propagare. Et quare dixit, Si se non continet, nubat? Utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. Si ergo se continet, nec nubat, nec generet. Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet, aut turpius concumbendo non generet. Quanquam hoc quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite conjugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur. Quod faciebat Onan filius Judae, et occidit illum propter hoc Deus (Gen. XXXVIII, 8-10). Propagatio itaque filiorum, ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum: ac per hoc qui propter incontinentiam conjugantur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est, propaginem filiorum. De incontinentibus quippe loquebatur Apostolus, ubi ait: Volo igitur juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim conversae quaedam sunt retro post satanam (I Tim. V, 14 et 15). Cum itaque dicebat, Volo juniores nubere; hoc utique monebat propter ruinam incontinentiae fulciendam. Sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere connubii serviendum, nuptiarum autem vel contemneretur vel negligeretur bonum; continuo subjunxit, filios procreare, matresfamilias esse. Qui vero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt quam est nuptiarum bonum, hoc est, generatio filiorum. Unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur; quanto potius custodienda est, ut adulterium caveatur? Cum enim dixisset Apostolus, Quod si se non continet, nubat: Melius est enim, inquit, nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Non dixit, Melius est moechari quam uri.