CAPUT PRIMUM.

1. Hujus libri occasio, Ad ea quae mihi scripseras, frater religiose Pollenti, jam rescripseram non parvum volumen, de iis qui viventibus conjugibus suis aliis copulantur. Quod cum innotuisset Dilectioni tuae, addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me respondere desiderans: sed cum facere disponerem, addendo et ego ad meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud editum est quod absolveram prius, flagitantibus fratribus, et nescientibus nostris  quod adhuc aliquid esset addendum. Hinc factum est ut altero seorsum opusculo, ad ea quae addidisti, respondere compellerer. Non autem quae addidisti, adjuncta sunt fini opusculi tui; sed, ubi visum est, ejus interjecta sunt corpori.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal