CAPUT XXVIII.

35. Baptismus in casu proposito dandus catechumenis etiam adulterina conjugia retinentibus. Reconciliationis poenitenti dandae in periculo mortis eadem ratio. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos, verum etiam ipsos qui viventium conjugiis copulati retinent adulterina consortia, cum salvos corpore  non admittamus ad Baptismum; tamen si desperati jacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum caeteris lavacro regenerationis abluatur. Quis enim novit utrum fortassis adulterinae carnis illecebra usque ad Baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint vivere, aut facient quod statuerunt, aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quae autem Baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte poenitentem finiendae vitae periculum praeoccupaverit. Nec ipsos enim ex hac vita sine arrha suae pacis exire velle debet mater Ecclesia.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal