CAPUT V.

Conjugii vinculum morte resolvi, non autem fornicatione et separatione conjugum. Sicut enim manente in se Sacramento regenerationis, excommunicatur cujusquam reus criminis, nec illo Sacramento caret, etiamsi nunquam reconcilietur Deo: ita manente in se vinculo foederis conjugalis, uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illo vinculo, etiamsi nunquam reconcilietur viro; carebit autem, si mortuus fuerit vir ejus. Reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit regenerationis Sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam moritur Deus. Remanet itaque ut, si sapere secundum Apostolum volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxori ejus alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium, non corporis, sed quod pejus est, animae: non tamen et de ista  morte, loquebatur Apostolus, cum dicebat, Quod si mortuus fuerit vir ejus, cui vult nubat; sed de illa sola qua de corpore exitur. Quoniam si per conjugis adulterium conjugale solvitur vinculum, sequitur illa perversitas, quam cavendam esse monstravi, ut et mulier per impudicitiam solvatur hoc vinculo: quae si solvitur, libera erit a lege viri; et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera si fuerit cum alio viro, quia per adulterium liberata est a priore viro. Quod si ita est a veritate devium, ut nullus id, non dico christianus, sed humanus sensus admittat; profecto mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit: quod ut apertius dicam, quamdiu vir ejus in corpore est. Pari ergo forma et vir alligatus est, quamdiu mulier ejus in corpore est. Unde si vult dimittere adulteram, non ducat alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. Similiter et mulier si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum: alligata est enim, quamdiu vir ejus vivit; nec a lege viri nisi mortui liberatur, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal