CAPUT XI.
11. Objectio alia Pollentii ut saltem filiorum gignendorum causa liceat alteram ducere dimissa adultera. Jam nunc etiam illa videamus quae alio loco interponens addidisti, neque ad ea respondere voluisti: ubi te movet, et miseraris hominem qui cubare cum adultera, etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate compellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea vivente alteram ducat. Unde recte movereris, si adulterium non esset, quamvis adultera viva uxore, alteram ducere. Si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? Non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia: aut vero tam cavendum est sine posteris mori, quam eligendum in posterum vivere? quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam mortem secundae mortis aeternitate damnari. Nam procreandorum filiorum ista causatio, etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti, et alteras duci: quod tibi existimo non placere.
12. Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum?