CAPUT PRIMUM.

1. In loco Pauli dissensus Pollentii et Augustini. An citra causam fornicationis discedere liceat conjugi sine nuptiis manere volenti. Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens, tanquam consulendo tractasti, quod ait Apostolus, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat (I Cor. VII, 10 et 11), utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intelligatur, quae sine causa fornicationis discessit a viro; id enim sentis: an sicut ego sensi in eis libris quos ante plurimos annos de sermone evangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit Salvator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a viris suis ea causa recesserint quae sola permissa est, id est, fornicationis. Videtur enim tibi tunc a viro discedentem feminam nubere non debere, si nulla viri fornicatione compulsa discesserit. Nec attendis, si nullam vir ejus causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. Nam utique cui praecipitur, ut si a viro discesserit innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia feminis quae continentes esse voluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut quod dictum est, mulierem a viro non discedere, eis praeceptum esse videatur; quae possent eligere, non continentiam, sed tale divortium quo liceret eis in aliorum nuptias convenire. Proinde quae dilexerint nullum desiderare  concubitum, nullum ferre connubium, licebit eis viros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere, et innuptas secundum Apostolum permanere. Et viri similiter (quoniam par forma est in utrisque), si continentes esse voluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc enim eis, ut putas, alia conjugia liceret inquirere, si fornicationis causa divortium nasceretur. Cum vero ista causa non est, superest, secundum id quod existimas, ut aut conjux non discedat a conjuge, aut si discesserit, sine conjugio maneat, aut ad pristinum conjugium revertatur. Nulla ergo existente causa fornicationis, cuilibet conjugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a conjuge; aut si discesserit, sic manere; aut si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal