CAPUT II.

2. Non licere conjugi discedere nisi ex fornicationis causa. Et ubi est quod idem apostolus, nec ad tempus, ut vacetur orationi, nisi ex consensu, voluit conjuges carnali fraudare invicem debito? Quomodo salvum erit quod ait, Propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 2-5)? Hoc quomodo verum erit, nisi quia nolente conjuge, non licet conjugi continere? Nam si licet mulieri sic dimittere virum, ut maneat innupta, non vir habet, sed ipsa sui corporis potestatem: quod etiam de viro intelligitur.  Deinde cum dictum est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32); quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis exstiterit? Et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari: utique ideo, quia etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal