CAPUT III.

Locus Apostoli de muliere quae a viro fornicante discedit, intelligendus. Propter hoc ergo tam magnum malum, non licet homini dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Quid si ergo dicat, Dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo? ideone dicemus eum impune fecisse quod fecit? Quis hoc dicere audebit, qui voluntatem Domini haec dicentis intelligit? Quoniam nec continentiae causa dimitti conjugem voluit, qui solam causam fornicationis excepit.

3. Redeamus igitur ad ipsa Apostoli verba dicentis, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam; et eum velut interrogemus, et tanquam praesentem quodam modo consulamus: Cur dixisti, Apostole, quod si discesserit, manere innuptam? Licetne discedere, an non licet? Si non licet, cur praecipis discedenti ut maneat innupta? Si autem licet, profecto est aliqua causa qua liceat. Haec autem inquisita non invenitur, nisi quam solam Salvator excepit, id est, causa fornicationis. Ac per hoc non praecepit Apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a viro, qua sola ei licitum est discedere a viro. Ubi enim dicitur, Praecipio non discedere; quod si discesserit, manere innuptam; absit ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit ut innupta permaneat. Nisi ergo illa intelligatur cui licet discedere (non autem licet nisi viro fornicante), quomodo jubetur innupta, si discesserit, permanere? Quis est qui dicat: Si discesserit mulier a viro non fornicante, innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante discedere omnino non liceat? Sensus itaque iste tuus quantum adversetur vinculo conjugali, ubi Dominus nec continentiam voluit suscipi, nisi pari concordique consensu, puto quod jam intelligas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal