CAPUT IV.

4. Apostolus male intellectus de muliere ob continentiae placitum discedente. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur, et quasi constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, viro non placuit: discessit ab eo mulier, et coepit vivere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod Dominus non vult, adulterum virum; qui cum se non continuerit, alteram quaeret. Quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiae sana doctrina? Redde debitum viro, ne dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inveniat. Hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere voluisset. Non enim habes potestatem corporis tui, sed ille: sicut  nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu. Cum haec atque hujusmodi plura quae ad hoc pertineant dixerimus, placetne tibi ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat? Ego Apostolum audio dicentem, Praecipio mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: ecce discessi, nolo reconciliari viro, sed innupta permaneo. Non enim ait, Si discesserit, manere innuptam, donec viro suo reconcilietur; sed, manere, inquit, innuptam, aut viro suo reconciliari. Hoc, inquit, faciat, aut illud: unum e duobus eligendum permisit; non autem in horum alterum compulit. Manere innupta eligo, ac sic praeceptum impleo. Corripe, argue, increpa, utere qua volueris severitate, si nupsero.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal