CAPUT V.
5. Refutatur illa interpretatio Apostoli. Quid huic contradicam; nisi, Apostolum non bene intelligis? Neque enim ille praecepisset, si a viro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam cui discedere licuisset, illa una videlicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est, fornicationis. Hanc enim solam Deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore; deditque intelligi talem formam etiam in viro esse servandam: quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; sed similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? Cum haec a nobis mulier audierit, puto quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla viri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, verum etiam nubere licuisset.