CAPUT VI.

6. Pollentii sententia, mulieri ab adultero discedenti nuptias cum alio non esse praecepto vetitas, sed tantum propter opprobrium vitandas. Nequaquam hoc illa diceret, cum et ipse sis verecundatus istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim: «Si vir uxorem adulteram dimiserit, et aliam duxerit, mulier tantum opprobrium habebit. Si autem mulier supra dicta causa virum dimiserit, et alii nupserit, non vir tantum, sed et mulier opprobrium habebit.» Cujus sententiae tuae rationem reddens: Dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium virum sibi conjungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; perquam facile enim viris est, in hoc morbi vitium irruere. Si autem et ipsum dimiserit, et alii nupserit, magis magisque dicent eam numerositatem virorum appetisse.» Hac reddita ratione concludis, et dicis: «His ergo pertractatis vel etiam discussis, oportet mulierem virum tolerare, aut innuptam manere.» Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut cum sciant sibi esse permissum, si adulteros viros dimiserint, aliis conjugari, non tamen faciant propter opprobrium; sed potius tolerent etiam adulteros viros, ne videantur hac occasione multis velle misceri, eo quod  difficile sit ut non talem inveniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam valde in hunc morbum sunt proclives viri. Cum ergo nos dicimus etiam illi mulieri, quae virum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire; utrique procul dubio dicimus eam quae fornicantem virum dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando conjuges ambo christiani sunt, mulieri, si a viro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a viro autem non fornicante non licere omnino discedere: tu vero dicis, si mulier a viro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere, propter praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter opprobrium. Mulierem itaque non nupturam discedere a viro, sive fornicante, sive non fornicante, permittis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal