CAPUT VII.
7. Praecipi ut innupta maneat etiam quae ab adultero discedit. Porro beatus Apostolus, imo per Apostolum Dominus, quia mulierem non permittit a viro non fornicante discedere; restat ut eam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante discedere. De qua enim dicitur, Si a viro discesserit, non nubat; ea conditione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit non nubere, non est cur prohibeatur discedere. Sicut illa de qua dicitur, Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9); hac utique conditione non continere permittitur, ut tamen nubat. Si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. Sicut ergo ista incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile: sic a viro illa discedens, innupta compellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a viro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo innupta manere praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. Quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus Apostolum, ut mulieribus dicamus, Ita nolite discedere a viris vestris etiam pudicis, ut si discedere volueritis, innuptae maneatis; omnes quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus viris, existimabunt sibi licere discedere. Quod procul dubio quia permittere non debemus, restat ut quod dictum est, si discesserit, manere innuptam, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere, non utique nisi a fornicante, didicimus. Ne si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana conjugia, et contra misericordissimum Domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes viros, vel a continentibus viris incontinentes mulieres in adulteria compellamus.