CAPUT VIII.

8. Parem esse in ea re formam viri et mulieris. Illud ergo quod Dominus, non quidem in sermone ipso qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait, Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ex causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9), si hoc modo intelligendum est, ut quicumque causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechetur; non videtur in hac causa par forma  esse mariti et uxoris: quandoquidem mulier etiamsi causa fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, moechatur; vir autem si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. At si par forma est in utroque, uterque moechatur, si se alteri junxerit, etiam cum se a fornicante disjunxerit. Parem vero esse formam in hac causa viri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus (quod saepe commemorandum est), ubi cum dixisset, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; adjecit atque ait, Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal