CAPUT IX.
9. Objectio Pollentii ex loco Matthaei. Refellitur ex simili loco Jacobi. Peccata ignorantium. Ex Marco et Luca Matthaeus intelligendus. «Cur ergo, inquis, interposuit Dominus causam fornicationis, et non potius generaliter ait, Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur; si et ille moechus est , qui dimissa fornicante muliere alteram ducit?» Credo, quia illud quod majus est, hoc Dominus commemorare voluit. Majus enim adulterium esse quis negat, uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit, et tunc alteram duxerit? Non quia et hoc adulterium non est; sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. Nam simili locutione usus etiam Apostolus Jacobus ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Jacobi IV, 17). Numquid ideo non peccatum est illi etiam qui nescit bonum facere, et ideo non facit? Utique peccatum est; sed hoc gravius, si etiam sciat et non faciat: nec illud ideo nullum, quia minus. Ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; ita quicumque scit bonum facere, et non facit, peccat. Sed quemadmodum hic recte dici non potest, Ergo si nescit, non peccat; sunt enim etiam peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium: ita nec illic recte dici potest, Ergo si causa fornicationis dimiserit, et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio eorum etiam, qui alias ducunt, relictis propter fornicationem prioribus; sed utique minor quam eorum qui non propter fornicationem dimittunt, et alteras ducunt. Potest quippe, sicut dictum est, Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi; eodem modo et illud dici, Dimittenti uxorem sine causa fornicationis, et aliam ducenti, moechatio est illi. Quemadmodum igitur si dixerimus, Quicumque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio verum dicimus; nec tamen ideo illum qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absolvimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum pronuntiamus; nec ideo tamen eum qui propter causam fornicationis dimiserit, et alteram duxerit, ab hujus peccati labe defendimus. Ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos tamen esse cognoscimus. Neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit eam quam maritus propter causam fornicationis abjecit, cum moechum dicat eum qui duxerit eam quae praeter causam fornicationis abjecta est: sic ergo isti ambo sunt moechi. Unde cum dicimus, Quicumque mulierem praeter causam fornicationis a viro dimissam duxerit, moechatur; de uno quidem ipsorum dicimus, nec tamen ideo moechari negamus eum qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit: ita cum ambo sint moechi, et ille scilicet qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et ille qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulaverit; profecto quando de uno eorum legimus, non ita intelligere debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus sit.
10. Sed si hoc evangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, facit ad intelligendum difficile; numquid non alii generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque posset intelligi? Nam secundum Marcum sic scriptum est: Quicumque dimiserit uxorem suam, et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur (Marc. X, 11 et 12). Secundum Lucam sic: Omnis qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur (Luc. XVI, 18). Qui ergo nos sumus, ut dicamus, Est qui moechatur, uxore sua dimissa alteram ducens, et est qui hoc faciens non moechatur, cum Evangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? Proinde si quicumque hoc fecerit, id est, omnis qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur; sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis, et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem. Hoc est enim, Quicumque dimiserit: hoc est, Omnis qui dimittit.