CAPUT X.

11. Matthaei locus tractatus in libris quos legit Pollentius, quomodo habeat. Non autem (sicut nescio quare tibi visum est), cum Evangelii secundum Matthaeum verba proferrem, praetermisi quod scriptum est, et aliam duxerit; et sic dixi, moechatur: sed ea verba posui quae in sermone illo prolixo leguntur, quem Dominus habuit in monte. Hunc enim tractandum susceperam, quae verba illic ita leguntur ut posui, id est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit, moechatur. Ubi etsi nonnulla exemplaria verbis diversis eumdem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intelligitur discrepant. Alia quippe habent, Quicumque dimiserit: alia, Omnis qui dimiserit. Itemque alia, excepta causa fornicationis. alia, praeter causam fornicationis: alia, nisi ob causam fornicationis. Item alia, qui solutam a viro duxerit, moechatur: alia, qui dimissam a viro duxerit, moechatur. Ubi puto quod videas nihil interesse ad unam eamdemque  sententiam. Quamvis illud ultimum, id est, qui dimissam a viro duxerit, moechatur; in eo sermone quem Dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et latini non habeant. Credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, in eo quod superius dictum est, facit eam moechari. Quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui eam duxerit moechus?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal