CAPUT XI.

12. Alius Matthaei locus subobscurus, sed ab evangelistis aliis explanatus. Verba vero quae ipse posuisti, unde tibi visum est non moechari eum qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. Unde non miror in eis intelligendis laborare lectorem: sed non sunt in eo sermone Domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te moverunt. Alibi quippe idem Matthaeus ea Dominum dixisse narravit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a Pharisaeis utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. Sec quod minus intelligitur apud Matthaeum, apud alios evangelistas intelligi potest. Quapropter cum legerimus in Evangelio secundum Matthaeum, Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut quod magis in graeco legitur, praeter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur: non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit, et aliam duxerit; sed adhuc ambigere, donec Evangelium secundum alios evangelistas a quibus hoc narratum est, consulamus. Quid si enim secundum Matthaeum, non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intelligeretur a parte totum, quod tanquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? Cum itaque primum non dubitantes verum esse quod apud Matthaeum legitur, Quicumque dimiserit uxorem suam propter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; quaesierimus utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, an omnis qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit: nonne secundum Marcum respondebitur nobis, Quid quaeritis utrum ille sit moechus, et ille non sit? Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit. Nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis, Quid ambigitis utrum ille qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit, et aliam duxerit, non moechetur? Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Ac per hoc, quoniam fas non est ut Evangelistas, quamvis diversis verbis de una re loquentes, ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus; restat ut Matthaeum intelligamus a parte totum significare voluisse, eamdem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens, non quidam moechetur, id est, qui praeter fornicationem dimiserit, quidam vero non moechetur, id est, qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechari minime dubitetur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal