CAPUT XII.
13. Mulier ob fornicationem dimissa non cessat esse uxor ejus qui dimisit. Nam et illud quod etiam secundum Lucam sequitur, Qui dimissam a viro ducit, moechatur, quomodo est verum? Quomodo moechatur, nisi quia illa quam duxit, eo vivente a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? Si enim jam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur: moechatur autem; aliena est ergo cui miscetur. Porro si aliena est, hoc est, ejus a quo dimissa est; etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessavit. Si autem illius esse cessavit, jam hujus est cui alteri nupsit: et si hujus est, non moechus judicandus est, sed maritus. Sed quia non eum maritum dicit Scriptura, sed moechum; adhuc illa illius est, a quo etiam causa fornicationis abjecta est. Et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. Unde autem fieri potest ut adulter etiam ipse non sit, cum constet adulterare quam duxit?