CAPUT XIII.
14. Dimittere infideles conjuges non licere sentit Pollentius; licere, sed non expedire dicit Augustinus. Jam nunc illud videamus quod ait Apostolus, Caeteris autem ego dico, non Dominus: ad imparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, conjugia loquitur. Quod mihi visum est eum monendo dixisse. Quia enim conjux fidelis relinquere conjugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quo possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem videtur infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc vetat Apostolus: cum ego dicam licere, quia hoc non vetat Dominus; non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet Apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamvis liceat. Quid enim scis, inquit, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies? Cum etiam superius dixisset, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore , et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est, in christiano: alioquin filii vestri, inquit, immundi essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 12- 16). Sic ad lucrandos conjuges et filios Christo, etiam exemplis quae jam provenerant, videtur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles conjuges dimitti a fidelibus, causa evidenter expressa est. Non enim propter vinculum cum talibus conjugale servandum, sed ut acquirantur in Christum , recedi ab infidelibus conjugibus Apostolus vetat.